S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
At si probauerit sine reprehensione esse ae his omnibus, quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: emendet se, et cum emendauerit se, tunc accedet ad lauacrum. Sic de uiris, sic de mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum nouerint, non tam facile accedet ad baptismum.
Hoc autem, dominae sorores, ne aestimaretis sine ratione fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus ieiunatur, primum mature a clericis exorcizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore et sedent omnes in giro prope episcopo, qui baptidiandi sunt tam uiri quam mulieres, etiam loco stant patres uel matres, nec non etiam qui uolunt audire de plebe, omnes intrant et sedent, sed fideles.
Cathecuminus autem ibi non intrat, tunc qua episcopus » docet illos legem sic: id est inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret omnes scripturas primum exponens carnaliter et sic illud soluens spiritualiter. Nec non etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos dies; hoc autem cathecisis appellatur.