De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nec quisquam sibi proponat et dicat: habere nolo quod uincam. ho est enim dicere uiuere desidero sub ruina. quis tam stultus qui artari cupiat adlaborem, cui offertur delicatius triumphare? neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari uictorem quam. [est] in singularitate seruare sponsionem integram sanctimoniae. et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco uanus fortis est qui satis laborat et cum illo, qui parum laborando uicerit, pariter muneratur. quid quod ille quin immo consummatus adscribitur, qui se omni parte femineis affectibus ostentat abscisum ? quia eum Dominus in euangelio perfectum uocat qui totum suis usibus amputauerit patrimonium. certe etiam soli cuicumque cotidiani triumphi pro castitate non desunt, quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod apostolus adfirmat dicens: caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi ut non [*]( 3 Tit. 2, 10. 11 I Petr. 2, 15. ) [*]( 5 I Tim. 4, 12. 26 Gal. 5, 17. ) [*](8 I Petr. 2, 12. ) [*]( 3 ostendentem C 7 saciat 01, hortatur C2«; cf. Cypr. p. 755, 15 8 ut ex et C 9 in quo C, quod v de om. C quasi C, tamquam e malefacientibus C, malefactoribus v 10 deum a 15 rainam 01 qui C corr. 16 delicatius triumphare C, delicatus triumphua v 18 integram Bponsionem v 19 uanus C, unue Erae- mus 20 munerantur 01 21 parte C, tempore Erasmus 22 abscismim v 27 et spiritus C, spiritus autem v )
Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiat dicens: onera uestra sustinete inuicem, et sic implebitis legem Christi. non haec sunt onera quae Paulus apostolus imperat subuehenda, sed ut tolerantes nosmet ipsos discordia nulla discernat et in temptationibus constitutis fratribus mutua praebeamus auxilia, non ut ipsi nobis temptamenta per feminas procuremus, sed ut temptamentorum magis pondera subleuemus: cum sciat quale sit sanctitatis iugum quod uix singulare portetur. de quo non solum ipse sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est. et iterum: qui potest capere capiat. si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur, quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegrauetur? et si singulares paene omnes uix durant carnales insidias sustinere, quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere ? plus dico. si mariti et uxores desideria coniugalia cotidie gerentes non sibi sufficiunt, quid agant illi qui ad augendas inpugnationes feminis sociantur ex inprouiso uel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens uelut sagittas alienis oculis iactat. quando libera non est simplex [*]( 7 Thren. 3, 27. 12 GaL 6, 2. 20 Matth. 19, 11. ) [*]( 2 uel] uelle C 3 emitriteo C 4 labore Cl 5 super C s. I. m. 2 8 uero C1 11 confugiet dicentis v 15 mutua om. v 25 impendentibus om. C si C a. l. m. 2 26 uxoris C sibi non a 27 iugendas C 28 improuisu C 29 libera C sed. era 8. I. 8. 2 simplex ex supplicia C m. 2 )