Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere, [*]( 7 Sir. 9, 4. 16 Sir. 9, 9. 27 Rom. 14, 15. ) [*]( 4 risu C, riaum Erasmus, usu 11 7 saltatrice C, cantatrice 11 11 compieare C apic ita ras. 18 solidalitas C 14 quo] quod C est C 8. I. m. 2 sodetas C, sodalitas 11 16 non C, ne v; cf. cap. 11 19 peraeuerare C, durare v 20 nos non C sed non exp. ipse C 22 rapida C m ras. m. 2 23 quod C, aut quod v 24 et ex nec C m. 2 25 absorbimus C* )
186
propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi
[*]( 1 Bom. 14, 16. 15 PhiL 8, 12-14. ) [*]( .4 Eom. 14, 13. 22 I Cor. 4, 3. ) [*]( 6 I Cor. 8, 13. 25 Bom. 14, 22. ) [*]( 3 in quo C, ostendere in quo v ofFenditur v 6 fratrem meum « 9 lenones C, peiores v 10 cordis alterius e 13 non C1, ne C2ν; cf. cap. 18 14 pronuntiet v 16 si] si quomodo v 17 me C 8. Z. m. 2 18 adprehendisse C adhuc om. v 19 petens C, pedes v 21 christi] christi scquor C 22 et iterum 2 codd. Balusii, om. C 23 h. die] humana fide C 24 iudicat me v 25 in C s. Z. m. 2 ) 187
sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.
Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat, unusquisque, inquit, nostrum pro se rationem reddet Deo et unusquisque suam sarcinam portabit. qui non uult ergo pro altero reddere rationem, nec causis eius ant negotiis debet particeps inlicitus interesse, et qui liber uel inmunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria condicione teneat infra se. nam necesse est rationi alterius subiciatur qui negotium tractauerit alienum. oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt, quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela fuerit aut latrones effregerint, nostrum est et a nobis exigitur quicquid per inertiam nostram male commissum est. tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reseruetur.