De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil [*]( 9 II Thess. 3, 6. 27 II Tim. 2, 14. ) [*]( 17 I Tim. 4, 4. ) [*]( 23 Rom. 16,17. ) [*]( 1 ius C us ita ras. uiuendi ex ueniendi C, edendi coni. Pamedius 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos C 6 qui C, quis v ut C, qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus v . 13 ut om. v 15 decre»ta C sed dec s. 1. m. 2 coguntur Cuntn ras. audire O. 16 magis om. v quod O. 18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur C te in ras. 20 hesdram C autem] autem itaque C 21 etiam om. v 22 tales C )

213
enim utile est, nisi in subuersionem audientium. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum sicut cancer serpit. atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat dicens: tu autem loquere quae conueniunt sanae doctrinae, maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in caritate, in patientia sincera. ergo auditiones simplices oboedientia uestra suscipiat et uersipellem contradictionum uitate fallaciam. purum iter uestris gressibus mundate et supra spinas et tribulos nolite calcare, ne bonum semen non possit nobis propter spinarum frutices sanctitatis fructus afferre. unde propheta Hieremias sic hortatur et docet dicens: nolite, inquit, serere in spinis. circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium cordis uestri. abscidenda sunt ergo de agro uestro cuncta quae pungere et lacerare consueuerunt, ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. et amputanda sunt nobis uniuersa quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat, ne uel tenuis quidem scintilla seruata maiora conflet incendia. quod Salomon manifestat dicens : ab scintilla una augetur ignis. auertite occasiones inpuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in nobis perspicuitas honoretur. contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis [*]( 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. ) [*]( 3 recte ex re C m. 2 11 sascipiet v 12 saper v 13 seminare uel calcare 11 propter C 8. l. m. 2 spinae v 14 fructicea C 17 abscindenda v nestro C, nostro v 19 nobis uniueraa C, omnia nobis v 20 snlphorantibus C 21 ne om. C 23 auerte O. 28 altariis scripsi, altaribua coni. Eramm, alteris Cv debebunt C1 alteris Cv, de altaribus coni. Erasmtu )

214
uiuunt, et talis conuenit sinceritatis cura sacratis qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipiant inpedire quod praedicant. propter quod Paulus apostolus sic testificatur et dicit: et omnia, inquit, sustinemus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. et iterum: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. hac igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est de iis, quibus ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam parilitas testis . uera est. respicite quanta mala conuersatio parilitatis huius adquirat, quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat; ripas erigit, praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat et cateruatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum per infinita dedecorum multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum.