De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, [*]( 2 I Tim. 5, 24. ) [*]( 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras. 20 uerius C e in ras. 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 )

211
ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.

Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam [*]( 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. ) [*]( 2 et frena] frena C 5 subuenit C* sic ex si C 8 et bas C, has v 9 super v 10 ut C u in ras. 18 in om. ν 24 in om. v nouissimo* C, nouissimis v 25 exhausti Baluzius 26 quis es ut C, qui es qui v, ef. 212, 6 ) [*]( 14 * )

212
ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam accepistis a nobis.