Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Vt te corriperem: tenebras praeponere luci\'
  2. Quis patiatur enim, te matrem credere magnam
  3. Posse deam dici rursusque putare colendam,
  4. Cuius cultoros infamia turpis inurit?
  5. Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
  6. Interius uitium cultu exteriore fatentur,
  7. Idque licere putant quod non licet: unde per urbem
  8. Leniter incedunt mollita uoce loquentes,
  9. Lassatosque tenent extenso pollice lumbos
  10. Et proprium mutant uulgato crimine sexum.
  11. Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
  12. Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
  13. Vt perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt?
  14. Sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
  15. Mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
  16. Quale sacrum est uero quod fertur nomine sanguis ?
  17. [*]( Incipiunt (om. F) nersus sancti Cypriani episcopi et martyris (christi add. II) ad quendam senatorem ex Christiana religione ad idolorum seruitutem conuersum FH. — 1 uanisque FII, uariisque v H obstupui F* motus FII, monitus Pamelius 9 tonicis H mulieribus H idem] id est corr. F in ipsum in marg. 10 interius uitium F in marg., inter iusticiam F in textu, cxteriore] interiore Pamelius 11 urbcm FH, orbem v 13 lapsatosque v pollice corr. in podice F m. 2 15 delebrant H 16 at corr. in ac F m. 2 18 sed exp. F et corr. at in marg. saltem v, sed tim H, sed F )
    303
  18. Nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas
  19. Sed tua religio caluum, caligaque remota
  20. Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
  21. Res miranda satis deiectaque culmine summo: