Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Si quis ab Isiaco consul procedat in urbem,
  2. Risus oris erit: quis te non rideat autem,
  3. Qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum ?
  4. Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
  5. Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
  6. Respondente tibi uulgo et lacerante senatu,
  7. Teque domo propria pictum cum fascibus olim,
  8. Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
  9. An haec humilitas? est humilitatis imago.
  10. Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
  11. Rumor et ad nostras peruenit publicus aures
  12. Te dixisse: dea, erraui, ignosce, rediui.
  13. Dic mihi si ualeas, cum talia saepe rogares
  14. Et ueniam peteres, quae tecum uerba locuta est ?
  15. Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
  16. Haec iterum repetis nec te delinquere sentis.
  17. Quid mereare uide: minus esses forte notandus,
  18. Si tantum hoc scires et in hoc errore maneres:
  19. At cum uericolae penetraueris ostia legis
  20. Et tibi nosse Deum paucis prouenerit annis,