Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Nec longe, nec magna mihi. fauere pauenti,
  2. Vrbis et ipsius pariter cessere salutem:
  3. Segor inde loco nomen uox barbara nouit.
  4. Tunc Loth ingreditur Segor, simul exoritur sol,
  5. Vltimus ille quidem Sodomis, iam incendia feruens
  6. Iratus toto radios armauerat igni.
  7. [*]( 81 mox om. A tenebrascit scindere H, tenebras conscendere Sv; t. confundere gestit Gronouius 82 bicolor] tibi color H ne facie A 83 instabant iubant iuues A gentem ... 84 donare om. B 84 ex] de A 85 heia A 86 dupplices B exterminis H 87 preneniens A sed pre ex pro poenee Hl quoque ex aque A 88 et ibidem A, atque haec ibi Bv, atq. hec tibi H 89 serua loth] seruato B, seroato seraato A neu Miiller, ne HfJ, m B, om. A uisom om. A in terga retusum A 91 mentem A 92 ire∗∗∗ H 93 illos alios A, alios igitur HBv depoetere A 94 agreditur H paruamq. contra 12, paruam quam cam H 95 fuga sit certe A, f. si certe H, intende fugam BfJ, contendo fugas c instat A 96 longa ex longo A mihi est HR,. Illi c fauete Morelius pauenti scripsi, parenti A, precauti H, petenti B 97 gessere Rν salute H 98 inde segor B nouit] creuit coni. Miiller 100 sodomiB iam A, sodomumque HB, in sodomamque v feruens] seruans coni. Miiiler, uersans fort. cf. Verg. Aen. II 62, XI 704 101 iratus A, infert nam HRν totos HBx amauerat H )
    294
  8. Aemula subseritur caligo, includere lucem
  9. Coeptans atque globos confuso intexere caelo.
  10. Fumantes coeunt nubes, nonus inruit imber,
  11. Sulphura cum flammis, flagrat cahos, aestuat aether,
  12. Exustus crepitat liquidis ardoribus aer.
  13. Hinc habet in falsum de uero fabula famam,
  14. Solis progeniem currus optasse paternos
  15. Nec ualuisse lenem puerum frenare superbos
  16. Solis equos, arsisse orbem: tunc fulmine raptum
  17. Aurigam, inlicitum planctum mutasse sorores.
  18. Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
  19. Si quis ibi senio plumat modulatior ales.
  20. Hic aliter uersae maerent miracula formae.
  21. Namque comes coniuncx eheu male tunc quoque legis