Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Iustitiae titulo: quin ergo accingeris istinc
- Festinare fugam pariterque educere si quem
- Gentis habes: nos exitium iam inducimus urbi.
- Loth generos citus alloquitur, sed dura hominum mens
- Credere despexit monitum risitque timorem. [*]( 58 non rector AH, conrector Bv, num rector v, nunc rector Oxon. iugera libras A, iugera iras H, ut ingerat iras R, ut ingerat iras Moreliw, atque ingerit iras Oxon., duplicat iras Fabricius, ingera libus eoni. Miiller, iugera adibus fort. 59 lues] lenes H 62 ceu A, dum HB, ut dum v 63 in nnmeros H, numeros B, • c numero A. (a eras.) unum A subuehit A, uehitur HB, fertur Fabricius et v amnem A, amne H, in amues R, in omnes v innumerum prono (uel innumerumque uno) pede subuehit agmen coni. Mtiller 64 si quaa B\' rabidis coni. Mviler 65 mensura H 67 cirn cum foBO A 69 medio B uulgo H1 70 notabat Ax 71 angeli B 72 sed] et A 73 hospiciis Al interdiu coni. Riuinus lumina B p. a. multatur lumine diro Fabricius 74 tunc HBv secreta H affore H, fore B, fora A 77 quem HA3, queant A1, quid Rx 80 dispexit A resitque H )
- Tempore mox quo lux tenebras iam scindere temptat
- Et bicolor caeli facies de nocte dieque est
- Instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
- Ex Sodomis iustamque domum donare saluti:
- Eia age Loth exsurge tuamque adsume iugalem
- Et natas duplices atque hinc exterminus ito
- Praeueniens Sodomum poenas. manibus quoque amicis
- Producunt trepidos et ibidem cetera mandant:
- Serua Loth animam neu uisum in terga retrorsum
- Vertere forte uelis coeptum uel sistere gressum,
- In montem. propera. timuit Loth ardua tardo.
- Ereptare gradu, caelestes ne prius irae
- Opprimerent illos: alios deposcere portus
- Aggreditur, paruam quam contra aspexerat urbem.
- Huc, inquit, fuga sit, certe uix moenibus extat,
293