Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Has inter sedes et baccis mitibus ortus,
  2. Spumeus astuto uincens animalia sensu,
  3. Serpebat tacite spiris frigentibus anguis,
  4. Liuida mordaci uoluens mendacia sensu,
  5. Femineo temptat sub pectore mollia corda:
  6. Dic mihi cur metuas felicia germina mali?
  7. Numquid poma Deus non omnia nota sacrauit?
  8. E quis si studeas mellitos carpere uictus,
  9. [*]( 49 reddt B (reddent eius scripturam falso perhibet Bal.) 55 horto. fort. 57 yfson S \' 59 prasinus R 60 euilam It, heuilath v 61 ethiopas geon R, aeth. gihon v 62 euphrati 11 76 pectora B )
    286
  10. Aureus astrigero redibit cardine mundus.
  11. Illa negat uetitosque timet contingere ramos:
  12. Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
  13. Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
  14. Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
  15. Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
  16. Compulit insueto munus deferre marito.
  17. Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
  18. Emicuere oculi mundo splendente sereni.
  19. Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
  20. Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.
  21. Forte sub occiduo Domini iam lumine solis