Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Gignitur haec inter pomis letalibus arbos,
  2. Coniunctum generans uitae mortisque saporem. v
  3. Aedibus in mediis puro fluit agmine flumen,
  4. Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus
  5. Quadrifidosque secat undante ex fonte meatus.
  6. Fison auriferis praediues fluctuat undis
  7. Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas :
  8. Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens,
  9. Perspicuusque uadis terram praelambit Euilat.
  10. Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat.
  11. Tertius est Tigris, Eufrati adiunctus amoeno,
  12. Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
  13. Hic positus custos Adamus cum coniuge fida
  14. Atque opifex tali formatur uoce tonantis:
  15. Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
  16. Quos nemus intonsum ramo frondente creauit,
  17. Solliciti ne forte malum noxale legatis,
  18. Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco.
  19. Nec minus interea caecos nox alta tenebat
  20. Ac modo formatos uestis nec texerat artus.