Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- atque precem; iactura tamen sit temporis eius, [*](275 )
- quo prius abstemius fuerat, rursusque capessat
- principia optatis iterum currentia uotis,
- quaesitam ut meritis ualeat contingere metam. [*]( 14 )
- omnibus his gestis, postquam sua praemia conpos
- certa tenet, similes albentis uelleris agnos [*](280 )
- offerat, expliciti bidentes cursibus anni; [*]( 16 )
- unus ut occumbat quaesitae ad praemia mercis [*]( 17 )
- peccatumque leuet; nitidi iam corporis alter
- atque salutiferos aries decumbat ad actus. [*]( 15 )
- ille etiam niueos panes conspargat oliuo, [*](285 )
- et quidquid sacri ueteris sollemnia poscunt, [*]( 20 )
- ut ualeat rursum desueta adsumere pocla. [*]( 23 )
- ergo agite, et plebem quotiens sacrare precatu
- orantem cupitis, hoc Christum poscite fatu: [*]( 79 dilibans A 81 perscriptus A pscriptus C praescriptus n 84 utJ ft j4 hisdem AC 86 obita p oblita A sopita C uelutij uelisti A morte uelut aubita infectum K 88 crinā A partum A 89 septimo A 92 AtqueJ Et C praecem A lactura (sic) C sit] si A 93 capiaaat AC 94 obtatis A 95 metam J A !ht6 C 96 cupos A campos C 98 bidentes A uiuentes C 101 salutiferua A 102 HIe] upl A niueos] nouos A conspargat AC 103 quicquid AC sollempnia (\' solempnia A 104 pucla A 105 quoties AC praecatu A )
- "Dextera uerticibus hominum dum prona recumbit, [*](290 )[*]( 24 )
- candidus aetheria uobis benedicat ab aula
- omnipotens, custosque fiat per saecula uester, [*]( 25 )
- fulgentemque deus faciem super omnia uestrum
- attollat capita, et sit miserator in aeuum; [*]( 26 )
120