Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- eleuet et uultus, ut uos de sede reuisat [*](295)
- inclita et ingenti dominus det munere pacem." [*]( 1 )
- nec minus interea uates circum omnia promptus
- iussa dei primam castris socialibus aedem
- exornat domini pinguique inrorat oliuo.
- et quaecumque nitent argento effecta uel auro [*](300 )
- uasa domus sanctae, simili de flumine lauit. [*]( 2 )[*](3 )
- plaustra dehinc, tribuum dederant quae iuncta tribuni,
- cornigeris bobus parilem diuisit ad usum [*]( 6 )
- Leuitisque dedit; geminis bis ducta iuuencis [*]( 7 )
- carra duo primae Getsonum tradita turmae; [*](305 )[*]( 8 )
- at Merara cohors quaterno bis boue iuncta
- quattuor accepit rebus carpenta ferendis,
- quae sacris sunt facta dei; nam sola Gaada [*]( 9 )
- inmunis donis gestauit pondera collo. [*](309)
- [*]( 11 ) Interea tribuum proceres pia dona ferentes [*](129 )
- discretos habuere dies; namque agmina plebis [*]( 130 )
- sunt quingenta, simul uiginti et milia bina,
- bis senis ducenda uiris, quorum ordine primo [*]( 12 )
- uouit Iuda tribus donum Nassone tribuno; [*]( 18 ) [*]( 14 )