Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. hinc ingens mox ira dei consurgit et exim [*](865 )[*]( 4 )
  2. patentem ad campum proceres procedere mandat.
  3. conuersusque iubet redeuntis lumina solis
  4. cernere et attentos factum noxale piare. [*]( 5 )
  5. id uates festinus agit ferrumque renudat [*](870)
  6. innocuos sontesque uago mucrone secutus.
  7. [*]( 6) Haec inter quidam fraterna obprobria prodens,
  8. quod sibi non licitum Madia ex gente parasset
  9. conubium. coram cunctos uatemque praesentat [*]( 14 ) [*]( 15 )
  10. Zambrium Chasbumque pari sub fraude nocentes. [*](875 )[*]( 7 )
  11. quos Phinea citus arrepta euerberat hasta [*]( 8)
  12. inmensamque plagam per iusta piacula sedat, [*]( 9 )
  13. quae bis dena uirum consumpsit milia leto
  14. atque tria. domini dum telum cun-it in omnes. [*]( 12 ) [*]( 13 )
  15. hoc facinus propter sacrata altaria uates [*](880)
  16. accipit et domini sublimem sumpsit honorem.
  17. [*](2 ) Interea generata nouo de germine pubes