Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- dimouet, ad uigiles confestim redditus actus.
- et quis hunc tactu faciet consistere rursum?
- qui tua sanctifico laudat praeconia fatu. [*](850 )
- felix ille fiet; at qui contraria dicit.
- is male dicta sibi uentoso ex ore facessit. [*]( 13 )
- haec sunt quae nostra dominus te uoce moneri
- imperat, eloquio quod fas infringere nulli est
- nec mutare uiro quidquamue adiungere praeter. [*](855 )
- quamlibet argenti magnum des ferre talentum
- atque tuos census inmensi pondus et auri:
- munera nil prosunt; fixum quod dicitur hoc est."
- [*]( 25 ) His actis sua tecta petit regemque relinquit
- attonitum duraque inmensum dicta gementem. [*](860 ) [*]( 1 ) [*]( 2 )
- at manus interea bellis Iudaea secundis
- luxuriat sanctasque putat quas uicerat aras: \' [*]( 3 )
- idolaque inlicito celebrat gentilia cultu [*]( 699 quaerulis L 700 q. C sub rupis C 702 nascitur B 703 insignes B 704 faria m 707 lętali C ioetali L 708 acclinis L cubat p iuuatJ.uiuatJSuenitC 709 securum ω corr. p sompno lapro B 710reddit\'(7 a redditarJ? reditur A 711 faciet A efficiet BC 712 qui] quaeB 713 dici A 7t4 facesit-B 715 sunt om. (7\' (pr. M. M.) q. B uoce] uoue C 716 fas] uas (7 717 uiro A uero BC quicquam f) 718 differre L deferre C corr. Mayor 720 nihil B prosunt] pp A 721 his] hic C reliquit -8(7 723 at] aut -H iudea L 724 luxoriat A sanctos A uiserat A 725 quac A caelebrat B )
- Beseli deuota prius mutoque Phegoro.
143