Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. -paupertas quod paupertas, ouans quae uincere dites
  2. saepe solet; dominus uotum quia simplicis haurit.
  3. nec grandis inpensa tamen praestanda medendi: [*]( 10 )
  4. nam pullos offerre duos agnosque gemellos, [*](25)
  5. ut uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne,
  6. polline cum tenui, quam sparsit riuus oliui. [*]( 21 )
  7. haec diues offerre potest: sed munera paruum
  8. parua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram,
  9. qui uiget explicito bis senis mensibus anno, [*](30)