Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- aut grege de molli candentis uelleris agnum, [*]( 7 )
- ut saniem precibus ualeat cohibere sacerdos.
- Morborum quoque effigies et signa docentur, [*](15)
- dumtaxat quos lepra creat, quae corpore toto
- lutea pallenti perfundit uiscera tabo
- albentemque cutem maculis feralibus implet,
- ut, quia per domini nonnumquam exaestuat iram,
- hoc medicante fugam capiat corpusque relinquat [*](20)
- orantis pro noxa uiri munusque ferentis,