Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim,
- cum fuerit ditata manus. atque illa receptet,
- quae fuerant transcripta prius; in perpete uita [*](90) [*]( 28 )
- indigus extiterit. illo fit liber in anno.
- quo cunctis est missa quies et dulce leuamen. [*](29)
- quod si forte domum media quis mancipet urbe,
- restituat hic aera sibi commissa per annum. [*]( 30 )
- ne post emissum dimittat praedia tempus. [*](95) [*]( 35 )
- sic tamen orantum danda est pecunia dextris,