Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes.
  2. [*]( 11 )
  3. inmensum domini nomen fuscare querella
  4. non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira. [*]( 14 )
  5. quod facinus propter castrorum ex aggere tractus
  6. et positus campi medio. mandante loquella [*](150 )
  7. sublimis domini. saxorum concidit ictu.
  8. percurrit pia iura deus atque omnia pandit. [*](152 ) [*]( 25 )
  9. Indigus alterius quotiens uult sumere nummos [*](86 )
  10. pignore deposito. si rus addixerit illi,