Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. cumque quater centum terreret turba uirorum,
  2. [*]( u. 992 deest A 998 Vbertas C que cQmode C 994 paenates CG 995 carris] terris A 996 cauta] cantu A 997 noxa CQ noxae A 998 degressus A 999 galatum G galatã C galactuen A indiginae G locuntur A 1000 auras in aures pr. corr. G 1002 illicet AC 1008 die A vi. C nanctus A nanctds C nangus G 1005 suis] suo is G sua is Martenitu nomina G 1006 cognitft aeret C 1007 quaerellis A q.relia C 1009 extructo G 1010 litem] limen G 1011 uatis m uidet G uidit AC 1012 ducat A 1015 quae] q. G q; A q. C nti] ut is G 1017 annuit C 1019 terreret] terret G )
    39
  3. plus species, quam tela nocent famulantibus armis.
  4. discretis igitur gregibus haec prima locauit,
  5. quae donata sibi dignetur sumere frater,
  6. atque simul inmensus dominum ceruice poposcit:
  7. "O deus, inmensi spes et substantia regni,
  8. qui deus es semper genitoris solus auique,
  9. cuius ab exilio faciunt me iussa reuerti, .
  10. grandia ditato largitus commoda seruo
  11. iussisti lenta fluuium transmittere uirga
  12. Iordanemque tuum humili transmittere gressu.
  13. et nunc diuiduis cernis me degere castris,
  14. ut uarios casus gemino munimine uitem.
  15. eripe me his, inuicte, malis et spicula fratris
  16. infracto placidus quam primum decute ferro,
  17. ne rapidus duro feriat mea pectora telo."
  18. ergo ubi conposuit socios somnosque petiuit,
  19. luctantem superare deum sub nocte laborat;
  20. femine nam presso stupuit pars corporis illa.
  21. cumque diu uellet membrorum soluere nexus