Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quod si quis geminos ducenda ad plaustra iuuencos
  2. commodat, enormi non dicat pondere functos
  3. idem. si fuerit praesens, stimulator euntum.
  4. hoc etiam in reliquis, quos pressant pondera iussa. [*](15)
  5. sed si festinos accepta animalia perdit. [*](975)
  6. [*]( 894 leiTunt A 895 consumpta A 896 ut AC et a quaej q. C proprios] proprctiis A 898 solitus A solitos C 899 arentem siluam A arentêq. siluam C corr. p arentesque spicas it 900 absumerit A 901 dampna C recursat A 902 quicquid AC peraedit C peredat A 903 redibere AC decet A debet C 905 dupplex C 906 qui dempsit p quidem sit AC 907 exsortem A quia C qui A 908 deest A 911 praeterea A quae J q. C direstra A 912 signis A 913 aut ACcorr. p pęcus C uessana furore laporunt A 914 lancinat] lacerat A mitiscunt A 916 comodat C oenormi C fenorimi A 917 simulatus A 918 praessant AC iussu AC corr. TC 919 persignis AC corr. n )
    89
  7. quisquis agit. ius est, ut damnum sentiat omne.
  8. quae si perdiderit posita mercede locatus,
  9. illa operae in pretio promptim taxanda locabit. [*]( 16 )
  10. uirginis haut sponsae si quis sibi sumpserit usum,
  11. uxorem cum dote sibi sociabit eandem. [*](980)
  12. [*]( 17 )
  13. quod si coniugio mens est non consona raptae,
  14. munera det, thalamis quae sunt accommoda, patri. [*]( 18. ) [*]( .19 )
  15. maleficum celare nefas. mors dura necabit
  16. permixtum pecudi coitus deformis in actu. [*]( 20 )
  17. linquat uita uiros demonum sacella uerentes. [*](985)
  18. quandoquidem soli domino fas subdere colla. [*]( 21 )
  19. nemo peregrinum uiolet uerboue manuue:
  20. idcirco quoniam uosmet suscepit Aegyptus
  21. linquentes genitale solum sedemque priorem. [*]( 22 )
  22. femina defuncto ne sit temnenda marito, [*](990)