Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. pampineasque metunt consumpto palmite uites.
  2. ut quae magnifica proprios habuere per agros.
  3. amittant ratione pari. nam stridulus ignis.
  4. fomite de modico solitus conprendere uepres.
  5. arentem stipulam et truncos cortice nudos. [*](955)
  6. si segetem alterius uitemue absumpserit aestu.
  7. crimen ad auctoris merita per damna recurrit.
  8. ut reddat quidquid noxalis flamma peredit. [*]( 7 )
  9. depositum redhibere decet: quod perfida furum
  10. si fuerit populata manus, auctore reperto [*](960)
  11. [*]( s )
  12. duplex summa datur: si uero est abditus ille.
  13. auersas qui dempsit opes. hostia sola
  14. exortem culpae faciet, quia fraude carebit. [*]( 11 )
  15. at si mendoso fallax nudatur in astu.
  16. depositi reddat geminum sub iudice pondus. [*](965)
  17. haec etiam in pecudum causis mensura tenenda est: [*]( 12 )
  18. propterea ut, furto quae sunt direpta sinistro.
  19. restituat, cuius fuerit custodia segnis. [*]( 13 )
  20. at si molle pecus rabies uesana luporum
  21. lancinat, ostensa mitescunt iurgia carne. [*](970)