Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. nil noxale subest, pretium quia perdidit eius. [*]( 22 )
  2. at si forte uiris feruebit rixa duobus,
  3. [*]( 810 cogitus (sit om.) A 811 comiesa C omissa A uadente A 812 pratium C 818 affligit C 814 loeto C lucto A ad A 817 uenia C uera A 819 dissicitjl gradatur C 823 copellat C conpellet A 825 pgnam C petatur ACcorr. a 827 gaudens transscribere C 828 ligitium A 829 que] ue A recuso A R30 herebit AC 833 herentem A 834 alium A moriatur A moritur C corr. p uernarula A r corr p 835 pratium C )
    86
  4. conmoto dum felle calent. nuptamque tumentem
  5. germine concepto alius pulsarit eorum,
  6. in plagam porrecta manu, partumque futurum [*](895)
  7. fecerit ante diem materno ex pectore trudi,
  8. restituet pretio partum, taxante marito,
  9. si nondum perfecta fuit expressaque forma. [*]( 23 )
  10. si uero explicitis decessit uultibus infans, [*]( 24 )
  11. morte cadet merita. lumen pro lumine rapto [*](900)
  12. reddet quisque nocens, dentem pro dente resignans,
  13. proque manu dabit ille manum pedemque uicissim,
  14. detruncat quicumque pedem; conbustaque flammis [*]( 25 )
  15. expiat ignis edax; dabitur pro uulnere uulnus;
  16. liuida liuenti sedantur corpore membra. [*](905)
  17. [*]( 26 )
  18. quod si quis rapto famulum de lumine priuat
  19. ancillamue suam, missos patiatur abire, [*]( 27 )
  20. libertas quocumque uocat: uel fragmina dentis
  21. si fuerint decussa manu, solacia sumat
  22. debilitas, ut dona suo pro uulnere penset. [*](910)