Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sunt inlata magis, domino tradente nocentem
  2. ictibus alterius, locus est qui condere possit
  3. donandum uenia, domino indulgente salutem. [*]( 14 )
  4. at uero qui membra dolo uiuentia ferro
  5. disicit et studio gratatur sanguine fuso, [*](875)
  6. crimen habet mortis, nequiquam tecta requirens
  7. sublimi sacrata deo; nam demitur inde
  8. seiunctusque procul rigido truncabitur ense. [*]( 15 ) [*]( 17 )
  9. et qui conpellat tumide pulsatue parentes.
  10. in crimen noxale ruit. quod morte piatur. [*](880)
  11. [*]( 16 )
  12. nec minus ad poenam petitur, qui forte doloso
  13. perfidus ingenio paterna in plebe creatum.
  14. cleptat et acceptis gaudet transcribere nummis. [*](18 )
  15. quod si litigium fuerit per uerba paratum
  16. pulsatusque aliquis pugno saxoque recusso [*](885)
  17. [*](19 )
  18. reciperet solitas uires, nil fraudis haerebit:
  19. soluendum tamen est. sumpsit quod cura medentis. [*]( 20 )
  20. ancillam seruumque suum qui uerbere uirgae
  21. confestim perimit, poenam non uitat haerentem. [*]( 21 )
  22. quod si post aliam morietur uernula lucem, [*](890)