Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- inuisitata prius saeclisque incognita priscis. [*]( 31 )
- triticeas segetes nondum pubentibus herbis [*](370)[*]( 32 )
- atque alicam modo strauit humi; nam cetera mersit,
- quae conspersa solo nondum deprompserat occa. [*]( 88 )
- haec etiam amittit uires poscente propheta,
- perspicuo remeante die; quia pectore fracto [*](ante 294 EXPLICIT LIBER I GENESIS, INCIPIT LIBER EX- ODUS :~ C 294 presens AC 296 loeti AC 297 coniunctum A 299 luis ÅC 300 iudaca A iudeos C 801 farnacis C dfipmpta C asta C 302 pabulas AC corr. n 308 sin. t; A 304 ge-)[*]( 294-1888 AC )[*]( nuerant A 306 nequiquam C nequaquam A 807 ignis AC 308 fulgora A \'aciunt C 310 que om. A 311 densę C uolunt A 312 et AC del. p 314 arenti C 315 saeculis C 816 segites A 317 halicam C aliquam A modo strauit p monstrauit AC humi na A huminfi (h litterae b gimilis) C et quae alicam monstrarunt, uiraina cetera transit Mayor 319 ammittit A )[*]( 5* )
- debilis orarat ductor, dum crimina pandit [*](375)
- ipse sua iustumque deum denarrat in altis.
- ecce iterum insano rigidantur pectora sensu
- uiuentis ad damna ducis peiora laturi, [*]( 7 )
- nec sociis credit casum pereuntis Aegypti. [*]( 8 )
- sed tamen nexus modice largitur eundi [*](380)
- ius, uacuis rerum, uitae quas conparat usus. [*]( 9 )
- non patitur uates censumque expostulat omnem
- quadrupedumque greges; sed iusta oratio non est [*]( 11 )
- auribus inuitis. haec propter pellitur extra. [*]( 13 )
- fratre simul truso. tum uentus flamine multo [*](385)
- auster adest fuscatque diem noctisque per umbram
- inmodico glomerat uiridantes terga locustas, [*]( 15 )
- quae, quidquid madidum suco per frondea tecta
68