Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- Aegypti tandemque deus clementior adsit. [*]( 81 )
- nec mora: cum subiti mittuntur funera leti [*](350)[*]( 82 )
- coniunctimque necant omnes. sed cornea fibra
- quae fuerat in rege, redit: mox mittitur una [*]( 6 )
- iumentis gregibusque lues mortesque sequentes, [*]( 10 )
- Iudaea perdente nihil. tum cassa fauilla
- fornacis deprompta sinu uibratur in astra [*](355)
- arentesque ciet papulas per membra uirorum
- uesicasque cauas, nulloque exsorte relicto
- omnimodis gregibus generant tormenta per agros.
- sed renouata mali facies instabat inerti [*](16)
- nequiquam regi, quo laus sublimior esset [*](360)[*](28)
- mutantis tot monstra dei: ecce inter et ignes,
- fulgura quos iaciunt, et celsi murmura caeli
- - quae domino mandante crepant, decurrit ab astris
- grando minax passimque rotat frigentia tela, [*](25)
- quae densa de caute uolant, hominesque carentes [*](365)
- tegmine tectorum conliso [stellas corpore trudit
- atque necat cunctumque pecus; et cortice rupto
- debilitat siluas libroque extinguit arente,