Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- quam nunc multimodis opimam frugibus audax
- Channanaeus habet Cethaeo et iunctus Amorreus,
- Pherezaea manu Gergessorumque sequente,
- quamque simul\' perfundens colit Euaeaque pubes. [*](210)
- dulcibus hic scatebris opimo e flumine mella
- albenti cum lacte fluunt; haec dona daturus [*]( 10 )
- electis te pono ducem, te pergere mando
- regis ad optutus, ut quae sunt iussa renarres. [*]( 12 )
- ac ne, praetrepidus coeptu, infirmere sub actu, [*](215)
- tecum semper ero. qui libertate reuersa
- hoc in colle mihi sensu Iuminibus ouanti."
- [*]( 18 ) Haec ubi detonuit dominus, fiducia uatem
- parua tenet primum. mox nomen quaerit aeternum
- quod habeat dominus, ut signum Iudaea noscat [*](220)[*]( 14 )
- principis inpositi. saluator talia iungit:
- "Ille ego sum qui sum, sic dices, et super (astra) [*]( 15 )
- qui uiget, estque deus uestrorum a stirpe parentum:
- inmensus ubicumque deus gentesque per omnes,
- uiuorum per saecla sator non luce carentum. [*](225)[*]( 16 )