Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. inclita siderei prohibetur uoce tonantis
  2. [*]( 5 )
  3. incessu properare cito; sed sistere gressum
  4. et tegumenta pedum geminis mox demere plantis [*](190)
  5. cogitur: et paret sacratae ob culmina terrae. [*]( 6 )
  6. mox timor ingreditur sensus lumenque caligat
  7. lumine de nimio, dominum quia cernere non est
  8. fas cuiquam, uultumque simul atque ora retorquet. [*]( 7 )
  9. tum uox missa sonat, qua se rex inclitus infit [*](195)
  10. esse deum procerum, dudum quos diximus esse
  11. credentum uitaeque duces. tum talia subdit:
  12. "Iam conperta mihi totoque (et) lumine uisa
  13. [*]( 129 sq.] Alcuini epist. 252 (Monumenta Alcuiniana p. 802;: Legitur enim in metro quod in eptatheco conscribitur, huius modi uersus : In quo conspicua — ignibus uri. )[*]( 117 pubis A 121 cepto A 124 tutella infundere A corr. tt (Mayor) 125 uidit A corr. a 128 ebraea A corebum A 130 rubrum A rubum Alcttinus 133 se iamiam p se iam A sese iam n 135 sed w se A 138 marg. siniet. X A 141 RC rex KBecker senix A 144 et add. p om. A lumina A corr. R )
    62
  14. plebis uota meae, uastis quae molibus urbes
  15. extruit et duris operum sudoribus acta [*](200)
  16. Aegypti sublimat opes et non sua regna;
  17. seruili dum mente pauet, crebroque dolore
  18. angitur, arbitrio dudum subiecta nocentum.
  19. [*]( 8 )
  20. atque ideo huc ueni celso degressus olympo,
  21. ut tuear tollamque meos de sede Canopi, [*](205)
  22. magnarum largitor opum terraeque feracis,