Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

SERVVM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE NE INCIDAT IN POENAM SAECVLAREM.

Paulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.

DATVM NOBIS ESSE EXEMPLVM VIVENDI IN CHEISTO.,

In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste.

Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis. [*]( 3 Rom. 13, 3. 6 I Petro 2, 21 sq. 11 Phil. 2, 6 sq. 20 Io. 13,14 sq. ) [*]( 1 incedat Al 3 in epistnla pauli ad WLMBv 4 quod bonum est A, bonum WLMBv habebit A ex] ab WLM ea] illa v ex ea 011. B 5 nobis esse Mv, est nobis W, nobis AWLB exempla B 6 apostoli om. WLMBv christus enim o 7 pro nobis WML 1v uobis] nobis L sequamur M 9 maledixit MB 10 autem om. B iudici om. WLMBv iucanti A 11 apostolus om. WLMBv in figura dei] cum in forma dei esset W 12 rapina W 13 semet ipsum W inaniuit LMB Bimilitudinem Wv 14 ut om. L, eat MB factus A 8.1. m. 2 15 obaudiens WLM 16 et deus MB", ut sit] quod est A 17 omne WB" curuetur v, flectant A; cf. test. II13 et om. v 19 iesus christus Bv dei om. B patris est B 21 aliorum] alterutrum W 22 et] sic et A\' )

150

NON IACTANTER NEC TVMVLTVOSE OPERAJTDVM.

In euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.

INEPTE ET SCVSBILITEB NON LOQVENDVM.

Paulus apostolus ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas quae ad rem non pertinet nec nominetur in nobis.