Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
In epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis. et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis. Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.
In euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus [*]( 4 I Cor. 9, 24 sq. 8 Matth. 3, 10. 9 Matth. 7, 22 sq. 13 Matth. 5,16. 15 Phil. 2,15. 19 Io. 5, 14. ) [*]( 2 operibus perficiat B 3 in epistola a. pauli om. B apostoli om. WLMv prima om. LB 4 qui] duo A, om. W omnes quidem currunt bis exh. B 5 tamen] quidem B coronam A, palmam WLMBv omnes conpraehendatis A, occupetis WLMBv 6 autem] tamen B, uero v 7 item om. WLMv in euangelio om. B 8 igne L 9 mittitur L 10 nomine tuo Bv profetabimus A nomine tuo Wv 11 exclusemus Al, eiecimus W nomine tuo LM multas AB, magnas WLMv 12 non AB, numquam WLMv noui uos B noui] cognoui WL, nidi M sed 8. I. m. 2: noui operarii A, qui operamini WLMBv iniquitatem WLMBv 13 lui uestra A, lumen uestrum WLMBv 14 bonas operas uestras B, opera uestra bona. W (m eras.) 15 in caelis estWLMBv apostolns om. WLMBv 16 immundo M 17 baptizatos A perdere gratiam W consecuti sint A sed con 8.1. m. 2 18 seruentÅ; err. p. 103 1.8 20 item om. WLM paulus apostolus B, paulus B, in epistula (epistulis L) pauli WLMv )
In euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
In euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus propter nomen meum. Item secundum Iohannem: Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior [*]( 1 I Coi. 3, 16 sq. 4II Paral. 15, 2. 8 Matth. 12, 32. 11 Marc. 3, 28 sq. 14 I Sam. 2, 25. 18 Luc. 21,17. 20 Io. 15,18 sq. ) [*]( 1 prima om. ALB dei templum B 2 qui L 3 uiolabit] disperdet Wv 4 est dum om. W dum] quamdiu B ipso] illo W derelinquaeritis A 5 eum] illum B ecclesiam B 9 et 10 aduersum B redemittetur A diierit om. A 10 saeculum W 11 futurum Å item om. WM 12 demittenturA plasmauerit B1 13 in spiritum LMBv habet remissa (remissam L) LB, remittetur illiMl1 sed] et B 14 rcgn A, basilion WLMBv primo om. A, prima L 15 pecat uir B, peccatur W, peccetur M adnersum B uirum orabunt pro eo] murmurabunt prosacerdos eo A 16 in Å B. I. m. 2 deo B ezorabit M 18 omnibus hominibus Mv 19 item om. WLM 20 odiit LMl, odinit M\' de saecula A 21 sed et L 22 non A s. l. m. 2 et] sed B elego uos A, uos elegi B 23 sermonem WM quem] que A )