Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

SVSVRRONES M4LEDICTOS ESSE.

In Ecclesiastico: Susurrio et bilinguis maledictus, multos enim turbauit pacem habentes.

SACRIFICIA MALORVM ACCEPTA NON ESSE.

In Ecclesiastico: Dona iniquorum non probat altissimus.

GRAVIVS IVDICARI DE HIS QVI IN SAECVLO PLVS HABVERINT POTESTATIS.

In Ecclesiastico: Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item in psalmo secundo: Et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram.

VIDVAM ET PVPILLOS PROTEGI OPORTERE.

Apud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater et pro uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi, si obaudieris. Item in Exodo: Omnem uiduam et orphanum non uexabitis. [*]( 2 Protu 26, 27. 5 Sir. 7, 35. 7 Matth. 25, 36. 10 Sir. 28,13. 13 Sir. 31,23. 16 Sap. 6, 6 sq. 18 Pa. 2,10. 21 Sir. 4,10. 28 Ex. 22, 21 sq. ) [*]( 3 ipse incidet in eam v 4 uisitandos se A 5 apud salomonem OIJL A 6 firmaueris AB 7 carcerem A et om. B 10 susurrio WLM, usurrio A, susurro Bv; cf. Mai Glossarium in Spic. IXp. 68 malectus W, maledictus in plebe B 11 turbabit WLMo; cfr. LXX 12 acceptabilia v 13 non probat] reprobat V 14 iudicare M habuerunt v 16 in eccl. A, item illic WB, om. LM, apud salomonem v 17 concedetur B 18 item om. MB secundo] primo LM 19 erudimini AWB, emendamini LMv 20 pupillam L protegere ex protege Mm. 2 21 apud aaL om. L, dicit add. W esto.. L ut] et W 22 eorum WLMB et] ut W uelut f. alt. om. W si] et A, om. WL obaudiens W 23 uexabis B )

182
si autem uexabitis eos et uociferantes exclamauerint ad me, exaudiam exclamationes eorum et irascar animo et occidam uos gladio: et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri orphani. Item apud Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate uiduam: etuenite, disputemus, dicit Dominus. Item apud Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum: os uiduae benedixit me. Item in psalmo LXVII: Patris orphanorum et iudicis uiduarum.