Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

INIVRIA ACCEPTA PATIENTIAM TENENDAM ET VLTIONEM DEO RELINQVENDAM.

In Prouerbiis Salomonis: Ne dixeris: ulciscar me de inimico meo sed expecta Dominum, ut tibi auxilio sit. [Item alibi: Mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus.] Item apud Sophoniam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam.

NON DETRAHENDVM.

Apud Salomonem in Prouerbiis: Noli diligere detrahere ne eradiceris. Item in psalmo XLVIIII: Sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Item Paulus apostolus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Item ad Colossenses: De nullo male loqui nec litigiosos esse. [*]( 3 Prou. 13, 24. 4 Prou. 23,13. 7 Deut. 32, 35. 9 Rom. 12,19. 10 Soph. 3, 8. 15 ProtL 20,13. 16 Ps. 49, 20. 19 Rom. 9, 3. 20 Tit 3, 2. ) [*]( 1 delinquont M I 3 in prou. sal. M, item in sapientia solomonis A, item illic BW, om. L aao om. WMv 4 suum om. L\'D filium snam odit B destiteritis LlB, cessaueris W paruo lumen mendare A, parnulum emendando WLMBv 5 et om. W 7 in prou. sal. A, apud solomonem in paroemiis W , om. LMBv de om. A 8 inimicis meis M sed om. M erpecta A, sustine WLMBv deum WLM item...dominus om. A 10 diem A 11 meae.... congregationes om.B congregationem WM 16 eradiceris AM, extollaris WLBv item om. B XLVIIII] XLVIII B adnersom B 18 item. ■ .1.19 meis om. WLMv, post litigiosos esse l. 21 ponit B 19 obtabam enim B pro fr. meis om. B 20 in epistula pauli ad WLMv mali L litigosos A, litiosns W, litigiosns B )

181

NON ESSE PROXIMO INSIOIANDVM.

Apud Salomonem in Prouerbiis: Qui fodit foueam prorimo suo incidet in eam ipse.

INFIRMOS VISITANDOS.

Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris uisitare infirmum. ex his enim in dilectione firmaberis. Item in euan\'gelio: Infirmus fui, et uisitastis me: in carcere fui, et uenistis ad me.