Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

QVOD LEX PRIOR QVAE PER MOVSEN DATA EST CESSATVRA ESSET.

Apud Esaiam prophetam: Tunc manifesti erunt qui signant legem, ne discant. et dices: expecto Deum, qui auertit faciem suam a domo Iacob, et fidens ero in illum. Item in euangelio: Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetauerunt.

QVOD LEX NOVA DARI HABERET.

Apud Micheam prophetam: Quoniam lex de Sion proficiscetur et sermo Domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos populos et reuincet et deteget ualidas nationes. Item apud Esaiam prophetam: De Sion enim procedet lex et uerbum Domini ab Hierusalem et iudicabit in gentes. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et ecce uox de nube dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi: ipsum audite.

QVOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTVM NOVVM DARI HABERET.

Apud Hieremiam prophetam: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. [quia non permanserunt in testamento meo, et ego [*]( 5 Es. 8,16 sq. \' 8 Matth. 11,13. 10 Mich. 4, 2 sq. 13 Es. 2, 3 sq. 15 Matth. 17, 5. 19 Hier. 31, 31 sq. ) [*]( 1 tunc ALMBV, tum v feminis AM, seminis LBv profecit A 5 prophetam om. LMBv 6 dices MB, dicis A, dicent V, dicet Lv deum] dum A 7 in illum] om. B 8 iohannen M1 10 michean M\' prophetam om. LMBv proliciscitur B 11 sermo] uerbum F ab] de v iudicauit AM 13 ysaian ex esaeian M; item apud esaiam L, quibus deletis m. saee. XIV in marg. add.: Micheam prophetam om. LMBv 14 ab] de v iudicauit AM* euangelium M 15 soo A, cata LMBv et om. A 16 sensi] pensi A 19 prophetam om. LMBv ueniunt ex uenient M 20 domum LMB domum MB 22 in om. B eos om. V 23 quia non — p. 47l. 7 memor amplius om. ALMB )

47
neglexi eos, dicit Dominus. quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus. dans leges meas in sensum illorum scribam illas et ero illis in Deum, et ipsi erunt • mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: dinosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum eorum non ero memor amplius].

QVOD BAPTISMA VETVS CESSARET ET NOVVM INCIPERET.

Apud Esaiam prophetam: Nolite priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. Item apud eundem: Si sitierint per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. Item in euangelio secundum Matthaeum Iohannes dicit: Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam. qui uenit autem, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. ipse uos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Item secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est. [*]( 9 Es. 43, 18 sq. 13 Es. 48, 21. 16 Matth. 3, 11. 20 Io. 3, 5 sq. ) [*]( 9 prophetam om. LMBv nolite ergo Mv 10 omnia noua B 12 adquisibi A 13 ut] et B 14 desertam B adducam V illis ALMBV, illos v; cfr. epist. 63 cap. 8 si sitierint, per deserta adducet illos, aquam ita distinguit v producet illis om. MB, producetur (om. illis) V 15 rupis (rupes M1) findetur M fluet ex fluenta M enangeliom M eec A, cata LMBv 16 iohannis ALB 17 in iante aqua) om. A autem ALMBV, autem post me v 18 dignus] idoneus Lc calceamenta LMB baptizat LM 19 in om. B sancto om. V igne ex igni M sec A, cata LMBv iohannen M |20 renatus A (cf. teat. III25), natus LMB ex] et A 21 natum ex \'natus L. )

48