Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia diuina. celebratis immo adque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum uobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum scriptura diuina loquatur et dicat: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. hoc uos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo et uosmet ipsos sanctas adque inmaculatas uictimas exhibentes, sicut apostolus [*]( 11 cf. Phil. 3, 21. 20 Ps. 50, 19. ) [*]( 1 laboribus] latoribua B a ex n 2 iacere C 8. 1. m. 2 squalerent 01 et sorde] ecsorde R s eras. 3 alluitur C 4 illis R at om. CR, aut M] solo pane Cv 5 algentibus] egentibus C eg ex ag 6 semitonsis L semito. Si capillis capillus 01 7 sit] sic B illut capud M 8 ob om. B domino R\', domi Cl 9 tetra] tra B, tetra ex tegra C sed in marg. foeda 10 brebis B clara et M, clara C 11 mercedem C mutabitur R m s. l., donabitur ex obitur C 12 dni M, dno 01 13 corporis CM* 14 in illo] illo PBV aliquid M aut om. MV relegionifl M 15 aut] ac R nunc] non exp. C 17 celebratissimo M immo adque offertis om. C deo et] deo CB 18 nobis CB retributiones C es ex is 21 dispicit C 22 die] dum die C )

831
adhortatur et dicit: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.