Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod autem fustibus caesi prius grauiter et adflicti per eiusmodi poenas initiastis confessionis uestrae religiosa primordia, execranda nobis ista res non est. neque enim ad fustes christianum corpus expauit, cuius est spes omnis in ligno. sacramentum salutis suae Christi seruus agnouit, redemptus ligno ad uitam aeternam ligno prouectus est ad coronam. quid uero mirum si uasa aurea et argentea in metallum id est auri et argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conuersa est locaque quae aurum et argentum dare ante consueuerant accipere coeperunt. inposuerunt quoque conpedes pedibus uestris et membra felicia ac Dei templa infamibus uinculis ligauerunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus aut aurum uestrum ferri contagione maculetur. dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa uirtute testantibus ornamenta sunt ista, non uincula, nec christianorum pedes ad infamiam copulant sed clarificant ad coronam. o pedes feliciter uincti, qui non a fabro sed a Domino resoluuntur. o pedes feliciter uincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur. o pedes in saeculo ad praesens ligati, ut sint semper apud Deum liberi. o pedes conpedibus et trauersariis interim cunctabundi sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri. quantum uult hic uel inuida crudelitas uel maligna ** nexibus uos suis et uinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad caelorum regna uenietis. non fouetur in metallis lecto et culcitis corpus, sed refrigerio et solacio Christi fouetur. humi [*]( I 1 a om. B meritis a. d. coronetur om. B 3 huiusmodi P 4 religiosa] gloriosa Vv 6 spes. ex sps C .7 seruos M cognouit C 8 est] es R; fort. et quod C\' 9 aurea et] aurea R metallo C domicilio C1 10 conuersa] conuertat C est om. C, ex N in ras. 11 locaque R, loca CLMNP quae om. B antea C 13 uinclis C 15 dicatur B 16 nec om. M 17 clarificat B 18 pedes] repetit R: ad infamiam ... pedes domino] christo CB 19 soluuntur CB in itinere M\'Nv 20 praesens ex praebenens M 21 dominum MBv pedes] feliciter add. R trauersariis] ira aduersariis C 22 cunctabundis MR sed] et M 23 cursori L inuidia 01 24 terris] terroribus fort. istis] satis C 25 peruenietis C non f. i. metallis om. B culcitris t) 26 refrigerio ex refrieri C )

830
iacent fessa laboribus uiscera, sed poena non est cum Christo iacere. squalent sine balneis membra situ et sorde deformia, sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. panis illic exiguus, at non in pane solo uiuit homo sed in sermone Dei. uestis algentibus deest, sed qui Christum induit et uestitus abundanter et cultus est. semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput uiri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. omnis ista deformitas detestabilis et taetra gentilibus quali splendore pensabitur. saecularis haec et breuis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati apostoli uocem transformauerit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.