Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizauerit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi potuerit inuocata trinitate nominum patris et filii et spiritus sancti. deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt, ut qui est in ecclesia perfectus et sapiens hoc [*]( 1 manu M (manum Q) haeretico v 3 et] nec v, aut Morelius 4 quod] quo Q 6 galathia I et cilicia om. v 11 quos] quo Q 13 natinitatem] in hereticorum bajvtiBma add. E, exp. m. 2 14 paulus apostolus I 15 spB scs a dno Iv, a dno scs EQ 20 qui MQX, quibus EIQ*, de quibus coni. Pamelius, qui sunt coni. Routh; sed nihil mutemdum 28 poterit Mv . Irwioca trinitatem EI 29 quam M a eras. (quam Q) 30 ut quis I, at quis Cauchius hoc] qui hoc v )

816
aut defendat aut credat, quod inuocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant, quando et qui baptizat habet spiritum sanctum et baptisma quoque ipsum non sit sine spiritu constitutum. sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua baptismi gratiam consequi posse. quod et ipsum sine dubio ridiculum est, quasi de caelo adducere ad se possit aut mens praua iustorum sanctificationem aut fides falsa credentium ueritatem. non omnes autem qui nomen Christi inuocant audiri et inuocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent. nulla denique differentia est inter pseudoprophetam et haereticum. nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento baptismi fallit. mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum uoluntates.