Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam natiuitatem in haereticorum baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur spiritum sanctum non esse, considerent et intellegant spiritalem natiuitatem sine spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Iohanne baptizati fuerant, priusquam missus esset a Domino spiritus sanctus, baptizauit denuo spiritali baptismo et sic eis manum inposuit ut acciperent spiritum sanctum. quale est autem ut cum Paulum post Iohannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse uideamus, nos eos qui ab haeresi ad ecclesiam ueniunt post inlicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? nisi si his episcopis qui nunc minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus inpositionem uenientibus haereticis dare spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Iohanne baptizatis spiritum sanctum per manus inpositionem daret, nisi eos prius etiam ecclesiae baptismo baptizasset.