Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium. in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile est ut habitent fratres in unum.