Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 6 I Petr. 3, 20. 21. ) [*]( 1 uiuae om. T pomerum Tl 2 ortas BL signatus est LP 4 demonstras C1, demonstras.. P, demonstrasse L uindicans] indicans V 5 per] nisi per v solem 01 6 saluari] salutari L nos C\'LTV, om. B, non ClP, nos non v 7 hominum om. C 9 quo] quod Ba., quam C\'U sacramento BLPT1 10 in om. B 11 saluus] saluatus B CfJ 12 ita ... uideri om. L saluatus] saluus BP qui] ihus qui L 16 ad heresi C 17 ecclesiae om. C baptismo om. T, baptismate C te s. I., paenitentiae baptismo benedictionis B 18 excepti L fuerunt T1 19 et sic a. h. transierant om. B transierunt CT7 hos] illos Bv 21 reatituti B opto ... ualere om. BLPT. — Ad (Explicit ad P) Pompeium (pomponium B) contra Stephani epistolam (contra epistolam Stephani BC, om. P) de haereticis baptizandis (baptizandis om. C, de haereticis bapti- . zandis om. B) explicit (om. LP) BCLPT. — )