Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praeualet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam adque inuiolatam sponsae eius sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris uerba Domini dicentis putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem in terra: qua fideles Dei milites qui Deo fide et religione sincera militamus commissa nobis diuinitus castra fideli uirtute seruemus. nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quo minus ueritas praeualeat et uincat. nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est. propter quod relicto errore [*]( 18 Lnc. 18, 8. ) [*]( 1 et sacerdotibus eius B dei timor Cv 2 captiuitate B 3 diaboli C 5 castrorum] sacrorotn C dedantur BLPTV, prodantur Cv saccambat et] sed cum haec C ecclesiae C1 6 perfldiae ante fides C s. I., perfidis ex perflde L 8 merito exp. C et] *• T scismata P 9 heresis BClLTl adque uberius om. B, atq. libertas C ut] et Cv 10 crinibus OLPTY, criminibus B pollalantes LTl 11 exprimant C i sz e aduocatio B 12 dum b. e. defenditar om. OZOft. 13 id] in B quod id C 14 geritur T r ex n 15 eetexp. C apud om. C fratres dilectissimi B, ff kme C dfea: ea C \' 16 castodiamos B ai om. B 17 sponsam C1 18 dnodioenti T 19 terram B 20 qaa] quia BC dei om. T qui corr. in quia C 23 uineat] uindicat P )

807
sequamur ueritatem scientes quia et apud Hesdram ueritas uicit, sicut scriptum est: ueritas manet et inualescit in aeternum et uiuit et optinet in saecula saeculorum. nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt iusta facit, nec est in iudicio eius iniquum, et fortitudo et regnum et maiestas et potestas omnium saeculorum. benedictus Deus ueritatis. quam ueritatem nobis Christus ostendens in euangelio suo dicit: ego sum ueritas. propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus et si manemus in ueritate et ueritas in nobis manet, ea quae sunt uera teneamus.