Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere [*]( 2 I Eur. 4, 38-40. 9 Io. 14, 6. 15 cf. II Tim. 2, 24. (cf. I, 3, 2.) 20 cf. I Cor. 14, 30. ) [*]( 1 esdram v nincit Tv 2 scritum L manet] ualet B, nanet C 3 nec] haec C 4 n accipere C n 8. 1. differentiam C ti ex d 6 et f. B1CLT1, sed f. B2L2PTv maiestatis C\' et potestas om. C 7 deas] dns ds Cv 8 ostendit T1 9 si C 8. I. 10 et si] Bi BCv 11 manet et B uera] ueritatis T is ex e, uera et recta v 12 contumacia P ia in ras. 13 defeneat 01 quam ex aquam L recta] facta C uera] uerba et C 14 paulus apostolus C 15 scribit P b in ras. eps C1, epos L litigiosum T tigiosum in rae., ligiosum P1 nec contentiosum om. C 17 qui est om. B discendi corr. in discendum T discendam patientia Aug. de bapt. contra Don. V 32 18 episcopus 01Tl, episcopum v Aug. sed et] sed P 19 proficiet 01 discendo C Aug., docendo BLPT 20 et otn. BCLPv praemonens CL*PTlv si alii] sit alio Co 8. 1. 22 errore 0. )

808
et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur: ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur P quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit.