Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Denique ubi post resurrectionem a Domino apostoli ad gentes mittuntur, in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizare gentiles iubentur. quomodo ergo quidam dicunt foris extra ecclesiam immo et contra ecclesiam, modo in nomine Iesu Christi cuiuscumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari iubeat in plena et adunata trinitate? nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui patrem eius negat quem ipse Christus confessus sit non negatur, et qui in eum blasphemat [*]( 9 Act. 2, 38. 39. ) [*]( 1 est om. B, sit C 2 cognitis q. non om. B 4 in christi T nomina Tl remissa P consecati ex consueti C 5 indaeorum aub apostolis Cv ted oram ex oe eorr. C 6 alia] est add. CTv gentium B illi] enim add. T qui iam BCT*, qaiaam Tl et] sed C mosi L antiquieaimo B 7 baptissima L fuerunt B adempti L1, adepta Cl 8 baptizati P aetas T ad eos om. C 9 meet B 10 dñrnri L 12 est] et T, est haec Nv 14 noeter] M B 15 omitteret B quoque fllias N\'D 16 post C 8. L a domino] dSTC 17 fili P baptizari C 19 immo e. o. eocleeiam om. BC modo] quando B 20 cuiuscumque] ubicumque v, quemcumq. T1; cf. 789,23 21 christi N 22 baptixare L si om. BCT, eras. ita P qui] sequi C 23 neget C, negatnr L negatur] negatas C, non negatar P 24 sit] est sit P negatus C )

792
quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem consequitur. qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem patre Christus acceperit, quem maiorem dixerit, a quo clarificari petierit, cuius uoluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis inpleuerit? quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri defendere uelle et adserere quod remissam peccatorum accipere possit in Christi nomine blasphemans grauiter et peccans in patrem et Dominum et Deum Christi? quid deinde illud quale est ut qui filium negat neque patrem habeat, qui patrem negat filium habere uideatur, cum filius ipse contestetur et dicat: nemo potest uenire ad me, nisi fuerit datum illi a patre? ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in baptismo accipi a filio posse quam constet patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: omnis plantatio quam non plantauerit pater meus caelestis eradicabitur.