Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod enim in euangeliis et in apostolorum epistulis Iesn Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine patre aut contra patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Iudaeis qui iactitabant se patrem habere ostenderetur quod nihil eis pater profuturus esset, nisi in filium crederent quem ille misisset — nam qui Deum creatorem patrem sciebant, filium. quoque Christum scire debebant —, nec sibi blandirentur et plauderent de solo patre sine filii eius agnitione, qui et dicebat: nemo uenit ad patrem nisi per me. duorum autem cognitionem esse quae saluet idem ipse manifestat dicens: haec est uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione pater ante [*]( 1 Matth. 7, 21. 5 Mara 13, 6 (cf. Mattb. 24, 5.). 23. 19 Io. 14, 6. 21 Io. 17, 3. ) [*]( 1 dns «bristos B 2 dicit mihi BPfJ introiuit L, intrabit CNTv 3 ne quis] neq. B 4 pheadoohristis T, psendochristi L 6 multos] per multo. B 7 omnia om. BO 9 christi nomine P sed nomine tn ras. m. 2, nomine christi v, sanguine B sed P in nu. m. 2 quaeruntur (pro quae gertmtor) in christi ueritate add. Pm. 2 in marg. christo T1 11 et in] et BO apostulorum L, apostorum T 13 patrem P 14 ut T 8. I., om. BLP iacta- bant CP1T1 15 pater non T ter in ras. nisi L s. L nisi ... misisset om. T 16 patrem creatorem e 17 quoque] eine add. B debeant ClT* nec] ne NT2v 18 fili LPT1 adgnitione L, adagnitione T\' qui ... cognitionem om. B 19 ueniat Ll W esse] esse in se C sse 8. I. 21 est] est autem v 23 ex] et C contestatione] consensione B )

791
cognoscendus sit qui misit, tunc deinde Christus qui missus eat, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur peccatorum remissam consecuti iudicantur? alia enim fuit sub apostolis Iudaeorum ratio, alia gentilium condicio. illi quia iam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Iesu Christi erant baptizandi, secundum. quod in actis apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est promissio et filiis uestris et omnibus deinceps quoscumque aduocauerit Dominus Deus noster. Iesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi pater omitteretur, sed ut patri filius quoque adiungeretur.