Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Si autem quid apostoli de haereticis senserint consideremus, inueniemus eos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem. nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere, quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? et cum dicant nullam participationem esse iustitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris, quomodo possunt aut tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare? et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu, quomodo gerunt spiritalia et diuina et qui sint hostes Dei et quorum pectora opsederit spiritus antichristi? quare si relictis humanae contentionis erroribus ad euangelicam auctoritatem adque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide reuertamur, intellegimus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur.