Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod enim quidam diCWlt, quasi ad haereticonmi snffiragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus: uerum tamen omni modo, siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, inuenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere. neque enim de haereticis ant de eorum baptismo loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de Dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum Domini constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, aliquos uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt de nomine Christi loqui aliud est eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. quare qui haereticis patrocinatur non id [*]( 4 PhiL 1, 18. ) [*]( 1 ut om. B 4 dizerat CP uerumtamen ... l. 9 paulus post pertineat ,. 9 inserit B omni modo] omnino L 5 occanaionem T christi N 6 adnmitietar Augusl. I. c. IIII11 (J\'LN, adnuntiatar B2PT2, adnuntiatus CXTX de hoc B 7 perflcere T 8 baptisma BLNTP loqueretur BLNTP 9 ad om. B pertineant 01 12 posuit] potuit B 13 dei C Aug. intrepidos L1 locatas BNT 14 in om. BC inuidiae B et om. B dissessione C* aerhoaatos C sed bo s. I. 15 benenolam NfJ, beniuolentia L aliqaos] alios Aug. maleuolam c, beniaolam C dissessionem C1 16 se om. C, sed Aug. BPv omnia se patienter Aug. sostinentem T tem add. m. 2, se sustinere v tommodo. T1 17 aeritatem Nv per] in P occansionem T, occasione BP 19 crebesceret P, cesserit B 20 de] in Aug. sed de idem. I. c. IIII16 21 est om. C et Aug. utroque loco 22 baptisari CLN patrocinantur BOfJ non om. B proferant BCTv )

789
proferat quod Paulus de fratribus posuit, scd ostendat, si haeretico aliquid concedendum putauit aut si fidem et baptisma eorum probauit aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra ecclesiam posse constituit.