Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Addimus plane et adiungimus, frater carissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi uel in ecclesia catholica prius ordinati fuerint et postmodum perfidi ac rebelles contra ecclesiam steterint, uel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint et contra altare unum adque diuinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac condicione suscipi cum reuertuntur ut communicent laici et satis habeant quod admittuntur ad pacem qui hostes pacis extiterint, nec debere eos reuertentes eadem apud nos ordinationis et honoris arma retinere quibus contra nos rebellauerint. [*]( 1 credentes quod N adimpletis B 2 uariis] labiis L dominum V nihil hominibus N 3 diuina praecepta LN 4 praecepisset N baptizentor BLN illi idem EQ 6 lege EQ* (legem MQI) 7 quod] quo . Q, quo Ev (quod JI) 8 quiequam Bcripsi, quisquam BELNQ, quemquam 17 chrisii] a christo L 10 manritania BEQv 11 item om. B 12 nnmidiam pride testante B 13 exemplum L snhdimns hic v, snbdimns N 14 fnTkmT L 15 si qui] atque B diacones B, diaconi qui EQv 16 fuerunt B perfidi ac] perfidia B, perfidi.. E 17 steternnt B 18 psendoepJTB et] si et N * antichristi et LN dispositiones B profana ... l. 19 nnum om. B 19 altarem Q 20 sacrificium B sunt ELN, в.int Q (sint M) 21 cum] nt cum LN renerterentnr B 22 hostis L 23 eadem N, eam BL, ea EQv 24 reuellanerint Q. )