Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS ET CETERI STEPHANO FRATRI S.

Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater carissime, conuenientibus in unum pluribus sacerdotibus cogere et celebrare concilium: in quo multa quidem prolata adque exacta sunt. sed de eo uel maxime tibi scribendum et cum tua grauitate ac sapientia conferendum fuit quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem et ad ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de diuinae dispositionis ordinatione uenientem, eos qui sunt foris extra ecclesiam tincti et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos adque ad ecclesiam quae est una uenerint, baptizari oportere, eo quod parum sit eis manum inponere ad accipiendum spiritum sanctum, nisi accipiant et ecclesiae baptismum. tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. inuenimus enim in actis apostolorum hoc esse ab apostolis custoditum et salutaris fidei ueritate seruatum, ut cum in domo Corneli centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore feruentes, in Dominum [*]( 17 Io. 3, 5. ) [*]( Epist. LXXII. — Incipit ad Stephanum de (add. B: rebaptizandis sententia) concilio BELNQ. — 3 disponda L et] et a E consilii. Q (consiliis M) examinationem limandam B 4 frTkmi L 5 plnrimis B 6 ezacta LN, transacta BEQv de ea E1, deo Q 7 et] est et Ml (et APQ) conferre cum B 9 et otn. BLN de OM. B 10 ueniente. Eos B ■ aint EQv 12 ad quae ad L, adq. E 13 una est BEQo uenerit L 15 enim om. B plenae Q, plane B 16 fili Q \' dei om. B utruq. E nascuntur B . 17 renatus Bv spu sco E 18 in regnum] regna B enim] enim etiam EQv, etiam B 19 actus E esse] et B 20 ut cum] uisum LN 21 ethicos L calorem Q feruentes et EQv dno LN )

776
toto corde credentes descendisset spiritus sanctus. quo adimpleti uanis linguis Deum benedicerent, nihilo minus tamen beatum apostolum Petrum diuini praecepti adque euangelii memorem praecepisse ut baptizarentur idem illi qui iam fuerant sancto spiritu pleni, ut nihil praetermissum uideretur quo minus per omnia diuini praecepti adque euangelii legem apostolica magisteria seruarent. baptismum autem non esse quod haeretici utuntur nec quicquam apud eos qui Christo aduersantur per gratiam Christi posse proficere diligenter nuper expressum est in epistula quae ad Quintum collegam nostrum in Mauretania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad coepiscopos in Numidia praesidentes ante . fecerunt, cuius utriusque epistulae exempla subdidi.