Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et dicunt se in hoc ueterem consuetudinem sequi, quando apud ueteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant: quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizare. quod nos quoque hodie obseruamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito et errore digesto ad ueritatem et matricem redeant, satis sit in paenitentia manum [*]( 10 Sir. 31 (34), 30. ) [*]( 1 illic aliquid] illi quid T ubi in T sed om. H, sed ubi Tl 2 omnis ... ueritas om. CH 4 dare ex honore C 5 baptizari C, baptizari baptizare T aut om. B duo] duo aut multa C 6 baptisma T ipsi... baptisma om. C et om. H 9 proferre L 11 profecit 01 lauatio CHL2Tv autem] aut B 13 qui] cum H uiuat ... consecuta et om. C 14 gratiam onu B, gloriam H sed corr. et uiuit] uiuit B 16 in hoc om. H 17 haereseos CT sed se corr., hereticos B schismaticos C, chrismatum T fuerant Clff1 18 ut ex aut C, et P hi om. C, nichil H allic T qui de] quod T recedebat T 19 nunc] tamen add. Hv paenitentia B 20 fuerat C baptizari P reseruamus H 21 constat T1 et om. CH ad] et ad C 22 si C s. 1. et C 8. 1. degesto CT 23 redeant] redeant statim C sed i ex u paenitentiam BHv )

773
inponere, ut quia ouis iam fuerat, hanc ouem abigeatam et errabundam in ouile suum pastor recipiat. si autem qui ab haereticis uenit baptizatus in ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus uenit, baptizandus est ut ouis fiat, quia una est aqua in ecclesia sancta quae oues faciat. et idcirco quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus ecclesiae catholicae unitatem tenere nec in aliquo fidei et ueritatis hostibus cedere.