Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS QVINTO FRATRI S.

Retulit ad me, frater carissime, Lucianus conpresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid. sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uideantur. de qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum conpresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, eiusdem epistulae exemplum tibi misi..nescio qua etenim praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos uenerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse: quod unum scilicet in ecclesia catholica est, quia ecclesia una est et esse baptisma praeter ecclesiam non potest. nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici uere baptizant, ipsi habent baptisma. et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et aduersarius Christi habere uideatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. neque enim [*]( (Explicit ad Iuuaianum P) de haereticis baptizandis epistula n- III ( n- IIP) explicat (om. P) LP, Ad Ianuarium de baptismo explicit Q, Ad (Explicit ad C) collegas de hereticis baptizandis explicit (om. C) CR, Explicit Cecili Cypriani ad Iuuianum et ceteros confessores c. — ) [*]( Epist. LXXI. — Incipit ad Quintum (feliciter add. C, de eorumdem baptismate add. B) BCLNP, Ad Quintum epistola b. Cypriani H, Ad Iubanum de hereticis baptizandis ciplicit Item incipit ad Quintum epistola n- de his ipsis T. — 2 quintino C 3 rettulit B 4 tibi quid sentiamus om. P1 5 baptizari T uidentur CHv 6 quid H s. I. m. 2, qaidom B episcopi Pl presbiteris BC 8 etenim qua v 9 haereticos] et scismaticos add. H 10 baptizare H 11 in ecclesia catholica] ideo Bal. quia] quae C, qua N 12 si una est v, si est una C sed si s. l. et om. C2v baptisma esse H praeter] extra v 13 possunt H 15 cedit ex cadat C hostes C\', hos B et om. B 16 christi nt T sed nt s. I. uideantur T1 17 dicemus C* 18 inde om. B uenerint C apud nos om. C sed baptizari om. BC ) [*]( 49* )

772
accipiunt illic aliquid ubi nihil est, sed ueniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et ueritas omnis est, quia et gratia et ueritas una est. porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire, et dum unius . baptismi adseueratione baptizare uenientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe quod est grauius haereticorum sordidam et profanam tinctionem uero et unico et legitimo ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: qui baptizatur a mortuo, quidio proficit lauatione eius? manifestum est autem eos qui non sunt in ecclesia Christi inter mortuos conputari nec posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuat, quando una sit ecclesia, quae uitae aeternae gratiam consecuta et uiuit in aeternum et uiuificat Dei populum.