Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quin immo spiritus sanctus non de mensura datur sed super credentem totus infunditur. nam si dies omnibus aequaliter nascitur et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae aeternae pari aequalitate largitur? cuius aequalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de caelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis caelestis et cibum Christi uenientis ostenderet. illic enim sine discrimine uel sexus uel aetatis gomor singulis aequaliter colligebatur. unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus diuidi sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi. plane eadem gratia spiritalis quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur in conuersatione adque actu nostro postmodum uel minuitur uel augetur, ut in euangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro uarietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam uel tricesimi uel sexagesimi uel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur. adhuc uero . cum singuli ad denarium uocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur ? [*]( "3 scanctiflcati] sci B ■ 4 scandalizantur CVv quidam C" 5 et mensnra C 6 non] et non C 8 quin ... credentem om. C de m.] ad mensuram v 9 totus] datus P 10 luce] modo C 8. I. m. 2 11 christi C sua om. C 14 defluerent Bx parefignratione M (praef. Q) 15 ostenderet] exprimeret CV 16 sem M (aexus Q) singnli B, a singulis Cv 17 apparet C 20 gratiam C muneris ex munus C 23 euangelium EQ 24 adsnmitur BP 25 tricensimi BM, tregensimi Q, trigesimi E aexagensimi BQ 26 fructum B exuberant B comulatur C\' Q ad hoc E 27 quod M (quid Q) ut om. C adeo C 28 ut ne humana C ut ne s. I. )

764